animadversio, -onis (s.f.)

1. esercizio della punizione (Frugoni Ep.), diritto di punire (Lokaj Ep.), facoltà di infliggere la punizione (Pastore Stocchi Ep.), potere della punizione (Villa Ep.), facoltà di punire (Baglio Ep.).
Ep. V 17 Parcite, parcite iam ex nunc, o carissimi, qui mecum iniuriam passi estis, ut Hectoreus pastor vos oves de ovili suo cognoscat; cui etsi animadversio temporalis divinitus est indulta, tamen, ut eius bonitatem redoleat a quo velut a puncto biffurcatur Petri Cesarisque potestas, voluptuose familiam suam corrigit, sed ei voluptuosius miseretur.
2. castigo (Castiglioni-Mariotti).
Ep. VI 10 Nulla etenim conditio delinquentis formidolosior, quam impudenter et sine Dei timore quicquid libet agentis. Hac nimirum persepe animadversione percutitur impius, ut moriens obliviscatur sui qui dum viveret oblitus est Dei.
Ep. VI 26 Igitur tempus amarissime penitendi vos temere presumptorum, si dissimulare non vultis, adesse conspicitis. Et sera penitentia hoc a modo venie genitiva non erit, quin potius tempestive animadversionis exordium. Est enim: quoniam peccator percutitur, ut “sine retractatione moriatur”.
3. considerazione (Frugoni Ep., Lokaj Ep., Pastore Stocchi Ep.), studio (Villa Ep.), attenzione (Jacomuzzi Ep., Baglio Ep.).
Ep. XII 2 In litteris vestris et reverentia debita et affectione receptis, quam repatriatio mea cure sit vobis et animo, grata mente ac diligenti animadversione concepi; et inde tanto me districtius obligastis, quando rarius exules invenire amicos contingit.

Ep.  4.

animadversio, Ep. V 17
animadversione, Ep. VI 10; Ep. XII 2
animadversionis, Ep. VI 26

-

Termine esclusivo delle Epistole. Deverbale da animadverto, ampiamente att. nel lat. class. e mediev. (ma mai nella Vulgata, sebbene sia comune nella letteratura cristiana) nei due signif. principali di 'attenzione, osservazione' e 'punizione, pena'. I lessicografi mediev. registrano la seconda accezione, interpretando animadversio come sinonimo di ultio, punitio con rif. generale a qualsiasi tipo di pena («genus omnium penarum») comminata in ambito giuridico.

In Ep. V 17 il sost. indica propriamente lo ius puniendi, ossia la facoltà di punire sulla terra che Dio ha concesso all’imperatore. Il signif. di ius puniendi ricorre già nel diritto romano (vd. Corrispondenze) e si ritrova anche nel Medioevo, perlopiù in testi documentari (cfr. Corrispondenze e MLW s.v. animadversio B1). Il volgarizzatore di Ep. V traduce «animadversio temporalis» con «provisione temporale». Nelle due att. di Ep. VI, invece, il termine assume il signif. di 'castigo, punizione'. Nell'occorrenza di Ep. VI 10 il sost. ricorre in una sentenza att. in due sermoni di Cesario di Arles, ma che Salimbene de Adam attribuiva ad Agostino, per cui vd. anche percutio in VDL. Infine, in Ep. XII il signif. del sost. riguarda l'«animi intentio» e indicare l’attenzione con cui D. ha ricevuto e letto la lettera dell’amico che si impegna per la sua repatriatio (vd. repatriatio in VDL)

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att., perlopiù con il signif. di «animi intentio, notatio, observatio» (ThLL s.v. animadversio 1), come ad es. Cic. Off. I xxix 103 Ex quibus illud intellegitur ut ad officii formam revertamur appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem et diligentiam ut ne quid temere ac fortuito inconsiderate neglegenterque agamus (CC); Vitr. V 6 ita si in locorum electione fuerit diligens animadversio, emendatus erit prudentia ad utilitatem in theatris vocis effectus (LLT-A). È att. anche il signif. di ‘punizione’ e ‘diritto di punizione’ (cfr. OLD s.v. animadversio 3), come ad es. in Cic. Off. I xxv 88 Omnis autem et animadversio et castigatio contumelia vacare debet neque ad eius qui punitur aliquem aut verbis castigat sed ad rei publicae utilitatem referri (CC); Sen. Dial. XI 17 eodem omni tempore, quo templa illi constituebat ac pulvinaria, eos qui parum maesti fuerant, crudelissima adficiebat animadversione (LLT-A); Papin. Dig. I xxi 1 Qui mandatam iurisdictionem suscepit, proprium nihil habet, sed eius, qui mandavit, iurisdictione utitur. Verius est enim more maiorum iurisdictionem quidem transferri, sed merum imperium quod lege datur non posse transire: quare nemo dicit animadversionem legatum proconsulis habere mandata iurisdictione (LLT-B). Nel lat. patristico cfr. Caes. Arel. Serm. 64 Percutitur enim etiam hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui vivens oblitus est Dei (LLT-A); Caes. Arel. Serm. 222 Sed quod modo nolunt salubriter cogitare, necesse habent postea sine ullo remedio sustinere: veniet enim illis dies novissima, veniet dies iudicii, quando eis nec paenitentiam licebit agere, nec bonis operibus se ab aeterna morte poterunt redimere; quia percutitur etiam hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui dum viveret oblitus est dei (LLT-A).
Latino medievale:
sono att. entrambi i signif. già conosciuti nel lat. class. Relativamente all’«animi intentio», il sost. assume il signif. di «observatio, deliberatio, consensus, mens», mentre «de punitione, comminatione» il sost. ha generalmente il valore di «pena, castigatio», ma può anche indicare lo «ius puniendi» e la «minatio poena» (MLW s.v. animadversio I e II), vd. ad es. Dipl. Arnulfi, p. 92 Ideoque pro hac causa eius reclamationi consensum dedimus, ita ut, nisi Dani ad delendam christianitatem sui episcopii naves ascenderent, nullum se suosque ad alium exercitale iter debite conscensuros nec aliquod de regali servicio secum haberi, sed eius solummodo pastoralitati christianitatis animadversio valida persistat ac etiam nos nostrosque predecessores divinae pietati eius cotidiana commendet intercessio, sicque firma ratione stabilitum est, ut cuncti eius successores haec eadem nobis sanccita pari modo sortiti fuerint (MGH); Dipl. Loth. III, p. 186 Idem etiam dominus papa approbavit et sub canonica animadversione ne ulterius presumatur confirmavit (MGH); Salimbene de Adam, Chron., 260 Augustinus: «Percutitur interdum hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui, dum viveret, oblitus est Dei» (CC); Salimbene de Adam, Chron., 695 Quod Pellavicinus noluit nec in morte ad Deum converti, quia, sicut Augustinus dicit, «percutitur interdum hac animadversione peccator, ut moriens obliviscatur sui, qui, dum viveret, oblitus est Dei» (CC).
Lessicografi medievali:

Isid. Orig. V xxvii 36-37: Omnium autem istarum mortium genus animadversio nominatur. Animadversio enim est, quando iudex reum punit; et dicitur animadvertere, id est animum illuc advertere, intendere utique ad puniendum reum, quia iudex est (Mirabile).
Papias (s.v. animadversio): Animadversio, ultio, sententia in reum, ab animadverto (Mirabile).
Uguccione, A 197, 9 (s.v. anima): Item anima vel animus cum verto componitur et fìt animadverto -tis, quod quandoque dicitur pro punire, quia antequam pena irrogetur secundum quantitatem et qualitatem peccati, vertitur quantitas et qualitas pene in animo, vel quia tunc ipse iudex vertit animum suum ad reum puniendum, ut perpendat qua pena sit puniendus, unde animadversio pena, punitio, et est genus omnium penarum (DaMA); S 85, 43 (s.v. sentio): Item a sentio hec sententia -e, iudicium vel litis decisio vel firma et indubitata responsio vel animadversio, vel sensus sive intellectus (DaMA).
Balbi (s.v. animadversio): Animadversio, -onis, feminino genere. Idest pena, punitio et est genus omnium penarum et dicitur ab animadverto, -tis secundum Hugutionem. Papias dicit animadversio, ultio, sententia in reum (Mirabile).

Commentatori danteschi:
-
Autore: Elena Vagnoni.
Data redazione: 28.01.2021.
Data ultima revisione: 03.01.2022.