manifestus, -a, -um (agg.)

1. manifesto, chiaro, evidente (Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I iv 1 Soli homini datum fuit ut loqueretur, ut ex premissis manifestum est.
De vulg. II i 7 Quare si convenientia respiciunt dignitates, hoc est dignos, et quidam digni, quidam digniores, quidam dignissimi esse possunt, manifestum est quod bona dignis, meliora dignioribus, optima dignissimis convenient.
De vulg. II ii 4 (...) manifestum est ut dignitates inter se comparentur secundum magis et minus, ut quedam magne, quedam maiores, quedam maxime sint; et per consequens aliquid dignum, aliquid dignius, aliquid dignissimum esse constat.
De vulg. II ii 5 Et cum comparatio dignitatum non fiat circa idem obiectum, sed circa diversa, ut dignius dicamus quod maioribus, dignissimum quod maximis dignum est (quia nichil eodem dignius esse potest), manifestum est quod optima optimis secundum rerum exigentiam digna sunt.
Ep. III 5 Cum igitur potentia concupiscibilis, que sedes amoris est, sit potentia sensitiva, manifestum est quod post corruptionem unius passionis qua in actum reducitur, in alium reservatur.
Ep. VI 4 Igitur in hanc Dei manifestissimam voluntatem quicunque temere presumendo tumescunt, si gladius Eius qui dicit: «Mea est ultio» de celo non cecidit, ex nunc severi iudicis adventante iudicio pallore notentur.
Ep. XI 6 Vos equidem, Ecclesie militantis veluti primi prepositi pili, per manifestam orbitam Crucifixi currum Sponse regere negligentes, non aliter quam falsus auriga Pheton exorbitastis (...).
Ep. XII 6 Estne ista revocatio gratiosa qua Dantes Alagherii revocatur ad patriam, per trilustrium fere perpessus exilium? Hocne meruit innocentia manifesta quibuslibet? hoc sudor et labor continuatus in studio?
Ep. XIII 23 Hiis visis, manifestum est quod duplex oportet esse subiectum, circa quod currant alterni sensus.
Ep. XIII 33 Nam si totius operis litteraliter sumpti sic est subiectum, status animarum post mortem non contractus sed simpliciter acceptus, manifestum est quod hac in parte talis status est subiectum, sed contractus, scilicet status animarum beatarum post mortem.
Ep. XIII 34 Et si totius operis allegorice sumpti subiectum est homo prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem est iustitie premiandi et puniendi obnoxius, manifestum est in hac parte hoc subiectum contrahi, et est homo prout merendo obnoxius est iustitie premiandi.
Ep. XIII 55 Si ergo accipiatur ultimum in universo, non quodcunque manifestum est quod id habet esse ab aliquo; et illud a quo habet, a se vel ab aliquo habet.
Ep. XIII 65 Quod autem subicit de “magis et minus”, habet veritatem in manifesto (...).
Ep. XIII 70 Et cum omnis vis causandi sit radius quidam influens a prima causa que Deus est, manifestum est quod illud celum quod magis habet rationem cause, magis de luce divina recipit.
Ep. XIII 72 Et cum omnis perfectio sit radius primi, quod est in summo gradu perfectionis; manifestum est quod celum primum magis recipit de luce primi, qui est Deus.
Mon. I ii 4 Verum, quia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuius principii fit manifesta, necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de principio, in quod analetice recurratur pro certitudine omnium propositionum que inferius assummuntur.
Mon. I ii 6 Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum politiarum, et omne politicum nostre potestati subiaceat, manifestum est quod materia presens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur.
Mon. I ii 8 Illud igitur, siquid est, quod est finis universalis civilitatis humani generis, erit hic principium per quod omnia que inferius probanda sunt erunt manifesta sufficienter: esse autem finem huius civilitatis et illius, et non esse unum omnium finem arbitrari stultum est.
Mon. I iii 4 Que autem sit illa [operatio], manifestum fiet si ultimum de potentia totius humanitatis appareat.
Mon. I iv 2 Unde manifestum est quod pax universalis est optimum eorum que ad nostram beatitudinem ordinantur.
Mon. I iv 4 Hinc etiam «Pax vobis» Salus hominum salutabat; decebat enim summum Salvatorem summam salutationem exprimere: quem quidem morem servare voluerunt discipuli eius et Paulus in salutationibus suis, ut omnibus manifestum esse potest.
Mon. I iv 6 Quod erat necessarium, ut dictum fuit, velut signum prefixum in quod quicquid probandum est resolvatur tanquam in manifestissimam veritatem.
Mon. I vi 3 Unde si forma huius ordinis reperitur in partibus humane multitudinis, multo magis debet reperiri in ipsa multitudine sive totalitate per vim sillogismi premissi, cum sit ordo melior sive forma ordinis; sed reperitur in omnibus partibus humane multitudinis, ut per ea que dicta sunt in capitulo precedenti satis est manifestum: ergo et in ipsa totalitate reperiri debet.
Mon. I vii 1 Et hoc est de se manifestum.
Mon. I xi 15 Prima manifesta est, si natura passivorum et activorum consideretur; secunda per hoc apparet: quia principibus aliis homines non appropinquant nisi in parte, Monarche vero secundum totum.
Mon. I xii 1 Hoc erit manifestum, si principium pateat libertatis.
Mon. I xii 6 Hoc viso, iterum manifestum esse potest quod hec libertas sive principium hoc totius nostre libertatis est maximum donum humane nature a Deo collatum (...).
Mon. I xiv 2 Et cum omnis talis assumptio sit otiosa sive superflua, et omne superfluum Deo et nature displiceat, et omne quod Deo et nature displicet sit malum, ut manifestum est de se, sequitur non solum melius esse fieri per unum, si fieri potest, quam fieri per plura, sed quod fieri per unum est bonum, per plura simpliciter malum.
Mon. I xiv 3 Et quod sit propinquius patet sic: sit finis C; fieri per unum A; per plura A et B: manifestum est quod longior est via ab A per B in C, quam ab A tantum in C.
Mon. I xv 4 Et cum concordia, in quantum huiusmodi, sit quoddam bonum, manifestum est ipsam consistere in aliquo uno tanquam in propria radice.
Mon. II ii 7 Propter quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur.
Mon. II ii 8 Voluntas quidem Dei per se invisibilis est; et invisibilia Dei «per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur»; nam, occulto existente sigillo, cera impressa de illo quamvis occulto tradit notitiam manifestam.
Mon. II v 6 Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestum est extra intendentem nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum subiectam materiam - ut iam dictum est - satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi romani signa indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis ostendantur.
Mon. II v 20 Que conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur: quod quicunque finem iuris intendit cum iure graditur.
Mon. II vi 8 Quis autem fuerit locus et que gens, per dicta superius et per dicenda inferius satis est manifestum quod fuerit Roma, et cives eius sive populus.
Mon. II vii 1 Ad bene quoque venandum veritatem quesiti scire oportet quod divinum iudicium in rebus quandoque hominibus est manifestum, quandoque occultum.
Mon. II vii 2 Et manifestum potest esse dupliciter: ratione scilicet et fide.
Mon. II viii 2 Romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: quod erit manifestum - si considerentur athlete - si consideretur et bravium sive meta.
Mon. II viii 15 Ex quibus omnibus manifestum est quod romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit (...).
Mon. II ix 12 Iam satis manifestum est quod per duellum acquiritur de iure acquiri.
Mon. II ix 21 Et iam manifestum est quod romanus populus per duellum acquisivit Imperium: ergo de iure acquisivit; quod est principale propositum in libro presenti.
Mon. II xi 7 Et iam sufficienter manifestum esse arbitror, romanum populum sibi de iure orbis Imperium ascivisse.
Mon. III ii 5 Quod autem verum sit quod dicitur sic declaro: manifestum est quod Deus finem nature vult, aliter celum otiose moveret; quod dicendum non est.
Mon. III iv 18 Quantum est ad esse, nullo modo luna dependet a sole, nec etiam quantum ad virtutem, nec quantum ad operationem simpliciter; quia motus eius est a motore proprio, et influentia sua est a propriis eius radiis: habet enim aliquam lucem ex se, ut in eius eclipsi manifestum est.
Mon. III vii 8 Quod si ita est, manifestum est quod nullus princeps potest sibi substituere vicarium in omnibus equivalentem: qua re instantia nullam efficaciam habet.
Mon. III viii 8 Cum ergo ita sit, manifestum est quod non absolute summenda est illa distributio, sed respective ad aliquid.
Mon. III x 9 Cum ergo scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet. Quod autem destruere Imperium sit contra ius humanum, ex superioribus est manifestum.
Mon. III xii 6 Cum ergo Papa et Imperator sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum, que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi, habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod existens sub illo genere.
Mon. III xiv 3 Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis «Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam», et alibi «Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam», manifestum est quod ei natura legem non dedit.
Mon. III xiv 7 Quod vero ab aliquo Imperatore non receperit, per ea que superius manifesta sunt patet sufficienter.
Mon. III xiv 7 Fastidium etenim est in rebus manifestissimis probationes adducere.
Questio 2 Manifestum sit omnibus vobis quod, existente me Mantue, questio quedam exorta est, que dilatrata multotiens ad apparentiam magis quam ad veritatem, indeterminata restabat.
Questio 10 Maior et minor principalis sillogismi huius rationis quasi manifeste dimittebantur.
Questio 18 (...) aliter esse non posset, ut subtiliter inspicienti satis manifestum est: sed neutrum istorum est possibile; ergo nec illud ex quo alterum vel alterum sequebatur.
Questio 19 Consequentia, ut dicitur, est manifesta per locum a sufficienti divisione cause; impossibilitas consequentis per ea que ostendentur apparebit.
Questio 25 Et cum diversitas in ratione finium arguat diversitatem in hiis que sunt propter illos, manifestum est quod diversa ratio gravitatis erit in aqua et in terra (...).
Questio 27 Manifestum est quod linea que est a D ad H est longior quam que est a D ad F, et per hoc summitas eius est altior summitate alterius (...).
Questio 57 Si vero haberet orizontem circularem, haberet figuram circularem cum convexo; et sic longitudo et latitudo non differrent in distantia terminorum, sicut manifestum esse potest etiam mulieribus.
Questio 71 Videmus in eo differentiam in magnitudine stellarum et in luce, in figuris et ymaginibus constellationum; que quidem differentie frustra esse non possunt, ut manifestissimum esse debet omnibus in phylosophia nutritis.
Questio 73 Et cum ista terra detecta extendatur a linea equinoctiali usque ad lineam quam describit polus zodiaci circa polum mundi, ut superius dictum est, manifestum est quod virtus elevans est illis stellis que sunt in regione celi istis duobus circulis contenta (...).
De vulg. 4
Ep. 11
Mon. 37
Questio 9
manifesta, Ep. XII 6; Mon. I ii 4; I ii 8; I xi 15; III xiv 7; Questio 19
manifestam, Ep. XI 6; Mon. II ii 8
manifeste, Questio 10
manifestis, Mon. II ii 7; II v 20
manifestissimam, Ep. VI 4; Mon. I iv 6
manifestissimis, Mon. III xiv 7
manifestissimum, Questio 71
manifesto, Ep. XIII 65
manifestum, De vulg. I iv 1; II i 7; II ii 4; II ii 5; Ep. III 5; XIII 23; XIII 33; XIII 34; XIII 55; XIII 70; XIII 72; Mon. I ii 6; I iii 4; I iv 2; I iv 4; I vi 3; I vii 1; I xii 1; I xii 6; I xiv 2; I xiv 3; I xv 4; II v 6; II vi 8; II vii 1; II vii 2; II viii 2; II viii 15; II ix 12; II ix 21; II xi 7; III ii 5; III iv 18; III vii 8; III viii 8; III x 9 (2); III xii 6; III xiv 3; Questio 2; 18; 25; 27; 57; 73
manifestum est: De vulg. I iv 1; II i 7; II ii 4; II ii 5; Ep. III 5; XIII 23; XIII 33; XIII 34; XIII 55; XIII 70; XIII 72; Mon. I ii 6; I iv 2; I vi 3; I xiv 2; I xiv 3; I xv 4; II v 6; II vi 8; II viii 15; II ix 12; II ix 21; III ii 5; III iv 18; III vii 8; III viii 8; III x 9; III xii 6; III xiv 3; Questio 2; 18; 25; 27; 73
L'agg. - derivato da manus e festus («hoc est manu prehensus; festus enim ab inusit. fendo deduci potest, quod occurrit in offendo», vd. Forcellini s.v. manifestus) - è att. a partire dall'età class. con il signif. di «sensibus vel ratione comprehensibilis, evidens, clarus, certus» riferito a oggetti (vd. ThLL s.v. manifestus I) e di «apertus, certus, perspicuus» in rif. a persone (vd. ThLL s.v. manifestus II). Il lat. mediev. conserva i signif. individuati (vd. es. DMLBS s.v. manifestus).

D. ricorre all'agg. esclusivamente in rif. a oggetti, e quindi solo nel primo senso richiamato. Più della metà delle att. di manifestus, però, è costituita dall'espressione impersonale manifestum est seguita da una proposizione subordinata introdotta da quod (in un unico caso da ut: De vulg. II ii 4) con valore dichiarativo, a sottolineare l'assoluta evidenza di quanto si sta esponendo. Decisamente meno numerosi, invece, sono i casi in cui l'agg. è impiegato con valore chiaramente attributivo (Ep. VI 4: «manifestissimam voluntatem»; Ep. XI 6: «per manifestam orbitam»; Ep. XII 6: «innocentia manifesta»; Mon. I iv 6: «in manifestissimam veritatem»; Mon. II ii 8: «notitiam manifestam»; Mon. II v 20: «ex omnibus manifestis); Mon. III xiv 7: «in rebus manifestissimis»). Lo stesso si verifica nelle opere volgari: manifesto (in ED, A. Bufano), infatti, «è adoperato in funzione di attributo» in «relativamente pochi» casi; «numerosissimi invece quelli in cui è predicativo, quasi sempre del verbo 'essere'». Il signif., però, è sempre quello di 'chiaro, evidente'.

Oltre a manifestus (e al suo contrario inmanifestus), D. utilizza anche i termini collegati manifestatiomanifeste manifesto.
 
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
manifesto, vd. ED (A. Bufano).
Latino classico e tardoantico:
l'agg. è ampiamente att. a partire dall'età class., con il signif. di «sensibus vel ratione comprehensibilis, evidens, clarus» (vd. ThLL s.v. manifestus I): es. Lucr. I 853-856 nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis / tam mortalis erit quam quae manifesta videmus / ex oculis nostris aliqua vi victa perire (CC); PlinNat. II lxvi 166 qua ratione manifestum est, quare tot fluminum cotidiano accessu maria non crescant (CC); Physiogn. 116 Exemplis igitur duobus uel tribus propositis erit hoc manifestius quae signa sint optima (CC).
Latino medievale:
ampiamente att. anche nel lat. mediev. con il signif. individuato. Si riporta qualche es. del nesso, impiegato con abbondanza da D., manifestum est: Alano di Lilla, Summa, II iii 164 4 Ex predictis manifestum est quod Adam per peccatum incidit in corruptionem liberi arbitrii (LLT); Tommaso d’Aquino, De unitate intell., 1 Sic igitur per ea que ex verbis Aristotilis accipere possumus usque huc, manifestum est quod ipse voluit intellectum esse partem anime que est actus corporis phisici (LLT-A); Quaest. disp. de unit. Verbi, q. unica, a. 3, corpus Respondeo. Dicendum quod masculinum genus, quia est formatum, consuevit ad personam referri; et ideo manifestum est quod Christus non est duo masculine, sed unus: quia in Christo non sunt duae personae, sed una (LLT); Alessandro di Roes, Memoriale, 32 Ex predictis igitur omnibus manifestum est, quod sicut ecclesia Romana est ecclesia Dei, sic utique regnum Romanum est similiter regnum Dei (MGH).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v. manifesta): Manifesta: clara, perspicua, certa (Mirabile); (s.v. manifestum): Manifestum: convictum, compertum, apertum. Manifestum: manet fessis tuitio (Mirabile).
Uguccione, M 146, 45-46 (s.v. munio): manifestus -a -um, idest apertus et quasi in manu positus et promptus: nam festus exponi solet et non abscondi, unde et dicitur manifestus quasi manens festus et est ethimologia; item in festo omnia pulcriora solent extrahi et in aperto poni, unde et dicitur manifestus apertus et palam positus; et comparatur -or -mus (DaMA).
Balbi (s.v. manifestus) = Uguccione (Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 29.04.2023.