1. manifestare, dimostrare (
Castiglioni-Mariotti).
De vulg. I ii 4 Et si obiciatur de hiis qui corruerunt spiritibus, dupliciter responderi potest: primo quod, cum de hiis que necessaria sunt ad bene esse tractemus, eos preterire debemus, cum divinam curam perversi expectare noluerunt; secundo et melius quod ipsi demones ad manifestandam inter se perfidiam suam non indigent nisi ut sciat quilibet de quolibet quia est et quantus est; quod quidem sciunt: cognoverunt enim se invicem ante ruinam suam.
Ep. XIII 54 Quod autem [gloria] ubique resplendeat, ratio et auctoritas manifestat.
Ep. XIII 61 Patet ergo quomodo ratio manifestat divinum lumen, id est divinam bonitatem, sapientiam et virtutem, resplendere ubique.
Ep. XIII 82 Nam «qui oriri solem suum facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos», aliquando misericorditer ad conversionem, aliquando severe ad punitionem, plus et minus, ut vult, gloriam suam quantumcunque male viventibus manifestat.
Mon. II v 20 Que conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur: quod quicunque finem iuris intendit cum iure graditur.
Mon. II ix 12 In quibus manifestandis non solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani diudicandum erat per duellum esse discussum.
Mon. III iii 1 In introitu ad questionem hanc notare oportet quod prime questionis veritas magis manifestanda fuit ad ignorantiam tollendam, quam ad tollendum litigium; sed que fuit secunde questionis, quasi equaliter ad ignorantiam et litigium se habebat: (multa etenim ignoramus de quibus non litigamus (...)).
Mon. III ix 6 In quo satis aperte intentio Cristi manifestatur; non enim dixit “ematis vel habeatis duos gladios” - ymo duodecim, cum ad duodecim discipulos diceret «qui non habet emat» - ut quilibet haberet unum.
Questio 31 (...) ergo omnia littora sunt remotiora a centro mundi, cum centrum mundi sit centrum maris ut visum est, et superficies littorales sint partes totalis superficiei maris: et cum omne remotius a centro mundi sit altius, consequens est quod littora omnia sint superheminentia toti mari; et si littora, multo magis alie regiones terre, cum littora sint inferiores partes terre; et id flumina ad illa descendentia manifestant.
De vulg. 1
Ep. 3
Mon. 4
Questio 1
manifestanda, Mon. III iii 1
manifestandam, De vulg. I ii 4
manifestandis, Mon. II v 20
manifestandum, Mon. II ix 12
manifestant, Questio 31
manifestat, Ep. XIII 54; XIII 61; XIII 81
manifestatur, Mon. III ix 6
-
Il v., derivato da
manifestus, pare att. a partire da Ovidio (es.
Ov.
Met. XIII 106: «Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro/ insidias prodet
manifestabitque latentem»,
CC) e «admodum raro» prima della metà del II sec. (vd.
ThLL s.v.
manifesto). Il signif. di «aperire, notum facere, declarare, ostendere, revelare» è conservato dal lat. mediev. (vd. es. DMLBS s.v.
manifestare), che però impiega il v. anche come tecnicismo del linguaggio giuridico («dénoncer, présenter (un coupable)», vd.
Blaise Mediev. s.v.
manifesto).
Nelle proprie opere lat. D. ricorre al v.
nel solo signif. di 'manifestare, dimostrare' a sottolineare l'evidenza di quanto di volta in volta viene esposto. Differente, invece, è l'impiego di
manifestare (in
ED, A.
Bufani) nelle opere volgari, dal momento che il suo signif. oscilla - specialmente nel
Conv. - tra 'dire' e 'spiegare, dimostrare tramite un ragionamento'; nelle altre opere, invece, prevale il valore di 'palesare, rendere noto'.
Oltre a
manifesto, nella produzione lat. dantesca ricorrono anche i termini collegati
manifestatio,
manifeste e
manifestus (insieme al suo contrario
immanifestus).
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
manifestare, vd.
ED (A.
Bufano).
Latino classico e tardoantico:
att. sporadicamente prima della metà del II sec. (vd.
Nota), il v. possiede il signif. di «notum facere, declarare, ostendere» (vd.
ThLL s.v.
manifesto): es.
Quint.
Inst. IX 3 Verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut
manifestat sententiam sicut hic, virtus (
CC);
Optat. IV 7 Hoc Spiritus sanctus indicat et
manifestat in psalmo XLIV, ubi ait ad ipsum Filium: unget te Dominus Deus tuus oleo exsultationis aliter a consortibus tuis (
CC);
Cassiod.
Ios. c. Ap. I 127 et haec aperte ex litteris sacris etiam a me in antiquitate
manifestata sunt (
CC).
Latino medievale:
il v. è ampiamente att. anche nel lat. mediev. con il medesimo signif. (vd.
Nota), pertanto si riportano a titolo d'es. alcune occorrenze:
Ugo di San Vittore,
Pr. geom., 3 Sed antequam ad reliqua que sequuntur progrediamur adhuc de altitudine solis qualiter ab his etiam qui remoti sunt in qualibet terre regione comprehendi possit
manifestandum est (
LLT);
Alberto Magno,
Praed., IV 4 Sic itaque declarata diffinitione Platonis eorum quae sunt ad aliquid, manifestandum est hoc praedicamentum per sua propria consequentia ipsum, sive sint communia, non proprie propria sive etiam proprie propria (
LLT);
Bonaventura,
Comm. in I Sent., d. 40,
dubium 7 (...) praedestinatio claudit in se scientiam et beneplacitum voluntatis et dispositionem voluntatis, per quam placuit Deo nos salvare, quae est summa bonitas
manifestanda (
LLT);
Giovanni Peckham,
Quaest. Euchar., q. 7 Circa istam quaestionem, sicut circa praecedentes, intelligenda est veritas, investiganda est possibilitas, et manifestanda huius exsistentiae congruitas (
LLT),
Tommaso d’Aquino,
Subs. sep., XVIII 150 Quod enim post corporalia creati non fuerint, et ratio
manifestat, quia non fuit decens ut perfectiora posterius crearentur, et etiam ex auctoritate sacrae Scripturae expresse colligitur (
LLT).
Lessicografi medievali:
Papias (s.v.
manifestare):
Manifestare: aperire ad manum, foras stare vel facere ad manum (
Mirabile).
Uguccione, M 146, 47 (s.v.
munio): item in festo omnia pulcriora solent extrahi et in aperto poni, unde et dicitur manifestus apertus et palam positus; et comparatur -or -mus; unde manifeste -ius -me adverbium, et
manifesto -as, unde manifestarius -a -um, quod manifestar vel manifestamivel manifeste et aperte aliquid faciens; unde Plautus in Aularia 'obtrunco gallum manifestarium'.
Balbi (s.v.
manifestus) =
Uguccione (
Mirabile).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 30.04.2023.