Latini, -orum (s.m.)

1. Italiani (Tavoni De vulg.).
De vulg. I vi 3 Nos autem, cui mundus est patria velut piscibus equor, quanquam Sarnum biberimus ante dentes et Florentiam adeo diligamus ut, quia dileximus, exilium patiamur iniuste, rationi magis quam sensui spatulas nostri iudicii podiamus. Et quamvis ad voluptatem nostram sive nostre sensualitatis quietem in terris amenior locus quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et aliorum scriptorum volumina quibus mundus universaliter et membratim describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem, multas esse perpendimus firmiterque censemus et magis nobiles et magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam, unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
De vulg. I viii 5 Totum vero quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit ydioma, licet nunc tripharium videatur: nam alii oc, alii oïl, alii affirmando locuntur, ut puta Yspani, Franci et Latini
De vulg. I x 2 Quelibet enim partium largo testimonio se tuetur. Allegat ergo pro se lingua oïl quod propter sui faciliorem ac delectabiliorem vulgaritatem quicquid redactum est, sive inventum, ad vulgare prosaycum, suum est: videlicet Biblia cum Troianorum Romanorumque gestibus compilata et Arturi regis ambages pulcerrime et quamplures alie ystorie ac doctrine. Pro se vero argumentatur alia, scilicet oc, quod vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunt tanquam in perfectiori dulciorique loquela, ut puta Petrus de Alvernia et alii antiquiores doctores. Tertia quoque, <que> Latinorum est, se duobus privilegiis actestatur preesse: primo quidem quod qui dulcius subtiliusque poetati vulgariter sunt, hii familiares et domestici sui sunt, puta Cynus Pistoriensis et amicus eius; secundo quia magis videtur initi gramatice que comunis est, quod rationabiliter inspicientibus videtur gravissimum argumentum.
De vulg. I x 6 In utroque quidem duorum laterum, et hiis que secuntur ad ea, lingue hominum variantur: ut lingua Siculorum cum Apulis, Apulorum cum Romanis, Romanorum cum Spoletanis, horum cum Tuscis, Tuscorum cum Ianuensibus, Ianuensium cum Sardis; nec non Calabrorum cum Anconitanis, horum cum Romandiolis, Romandiolorum cum Lombardis, Lombardorum cum Trivisianis et Venetis, horum cum Aquilegiensibus, et istorum cum Ystrianis. De quo Latinorum neminem nobiscum dissentire putamus.
De vulg. I xii 4 Siquidem illustres heroes, Fredericus Cesar et benegenitus eius Manfredus, nobilitatem ac rectitudinem sue forme pandentes, donec fortuna permisit humana secuti sunt, brutalia dedignantes. Propter quod corde nobiles atque gratiarum dotati inherere tantorum principum maiestati conati sunt, ita ut eorum tempore quicquid excellentes animi Latinorum enitebantur primitus in tantorum coronatorum aula prodibat; et quia regale solium erat Sicilia, factum est ut quicquid nostri predecessores vulgariter protulerunt, sicilianum vocetur: quod quidem retinemus et nos, nec posteri nostri permutare valebunt.
De vulg. I xv 6 Itaque si preponentes eos in vulgari sermone sola municipalia Latinorum vulgaria comparando considerant, allubescentes concordamus cum illis; si vero simpliciter vulgare bononiense preferendum existimant, dissentientes discordamus ab eis. 
De vulg. I xvi 4 In quantum ut homines latini agimus, quedam habemus simplicissima signa et morum et habituum et locutionis, quibus latine actiones ponderantur et mensurantur: que quidem nobilissima sunt earum que Latinorum sunt actiones. 
De vulg. I xvi 6 Itaque, adepti quod querebamus, dicimus illustre, cardinale, aulicum et curiale vulgare in Latio quod omnis latie civitatis est et nullius esse videtur, et quo municipalia vulgaria omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur.
De vulg. I xvii 3 Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot defectivis prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus electum ut Cynus Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
Ep. XI 27 Emendabitur quidem - quanquam non sit quin nota infamis Apostolicam Sedem usque ad ignem, cui celi qui nunc sunt et terra sunt reservati, deturpet -, si unanimes omnes qui huiusmodi exorbitationis fuistis auctores, pro Sponsa Christi, pro sede Sponse que Roma est, pro Ytalia nostra, et ut plenius dicam, pro tota civitate peregrinante in terris, viriliter propugnetis, ut de palestra iam cepti certaminis undique ab Occeani margine circumspecta, vosmetipsos cum gloria offerentes, audire possitis: «Gloria in excelsis»; et ut Vasconum obprobrium qui tam dira cupidine conflagrantes Latinorum gloriam sibi usurpare contendunt, per secula cuncta futura sit posteris in exemplum.
2. i Latini (Conte), antico popolo del Lazio.
Ep. V 11 Pone, sanguis Longobardorum, coadductam barbariem; et si quid de Troyanorum Latinorumque semine superest, illi cede, ne cum sublimis aquila fulguris instar descendens affuerit, abiectos videat pullos eius, et prolis proprie locum corvulis occupatum.
De vulg. 9
Ep. 2
Latini, De vulg. I viii 5
Latinorum, De vulg. I x 2, 6; I xii 4; I xv 6; I xvi 4, 6; I xvii 3; Ep. V 11; X 27
Latinos, De vulg. I vi 3
-
L'etnonimo Latini è impiegato nel lat. dantesco prevalentemente per designare gli Italiani coevi all'autore, così denominati in quanto eredi dell’antica Roma: in Ep. XI 27 viene esaltata la Latinorum gloria in contrapposizione all’obprobrium Vasconum; nelle occorrenze del De vulgari eloquentia l'etnonimo si carica anche di un preciso valore geo-linguistico, poiché impiegato in rif. agli abitanti d'Italia e alla loro lingua volgare. L'adozione dell'etnonimo Latini per designare gli Italiani contemporanei a D. risponde a un preciso intento culturale «per significare l’italianità del latino e la latinità dell’italiano, in una sorta di doppia e solidale rivendicazione, che possiamo dire “patriottica”, del valore della “lingua nostra”» (Tavoni De vulg., p. 1088). Anche nel volg. dantesco, l'etnico Latini/latino assume il signif. di ‘Italiani/italiano’ nelle occorrenze di Inferno e di Purgatorio e in alcuni luoghi del Convivio, su cui cfr. nello specifico latino in ED. Sull'argomento si vedano anche le voci LatiumLatii, Latialis, latinus, latius e semilatius in VDL e in ultimo VagnoniSpigolature, pp. 257-262.

In Ep. V 11, invece, l’etnonimo Latini è impiegato in rif. all’antica popolazione dei Latini e ricorre insieme a Troyani per indicare le antiche radici dei popoli d’Italia. Il lemma ricorre anche in Mon. II v 16, in una citazione esplicita di Cic. Fin. II 61, dove ovviamente designa l’antica popolazione italica. Infine, in Ep. VII 18 («Iohannes namque, regius primogenitus tuus et rex, quem, post diei orientis occasum, mundi successiva posteritas prestolatur, nobis est alter Ascanius, qui vestigia magni genitoris observans, in Turnos ubique sicut leo deseviet et in Latinos velut agnus mitescet»), Turnos e Latinos sono i nomi propri dei due antichi re, Turno e Latino, posti al plurale perché per sineddoche designano tutti coloro che emulano nel presente le loro azioni (cfr. Pastore Stocchi 2012, p. 62).
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
latino, vd. ED (B. Basile, G. Brugnoli).
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att. per designare l’antica popolazione dei Latini, abitanti del Lazio, e successivamente i popoli che godettero del diritto latino. In poesia è att. anche con il signif. di 'Romani', vd. OLD s.v. Latini. 
Latino medievale:
in aggiunta ai signif. class. si sviluppano nuove accezioni.: Blaise Mediev. s.v. Latini «1. les Chrétiens d’occident - 2. les Latins (opp. aux barbares)»; Du Cange s.v. Latini «Christiani occidentales, qui Ecclesiam Latinam agnoscebant, dicti; Latini, appellati indigenae, seu veteres incolae, vel coloni, in iis regionibus, quae a barbaris gentibus pervasae sunt».
Lessicografi medievali:
Isid. Orig. IX 2, 84: Romani a Romuli nomine nuncupati, qui urbem Romam condidit gentique et civitati nomen dedit. Hi antea a Saturno Saturnii, a Latino Latini vocati sunt. Nam Latinus Italiae rex fuit, qui ex suo nomine Latinos appellavit, qui postea Romani nuncupati sunt (Mirabile).
Papias (s.v. Latini): Latini a Latino rege, Fauni filio, dicti sunt. Nam Latinus Italiae rex fuit, qui ex suo nomine Latinos nominavit, qui postea Romani appellati sunt (Mirabile). 
Uguccione, L 35, 12 (s.v. lateo): Proprie Latini dicti sunt Ytalici a Latio, vel a Latino, patre Lavinie, sed postea Latini dicti sunt et alii extra Ytaliam, nonnisi litterati qui litteras habent latinas (DaMA).
Commentatori danteschi:
-
Autore: Elena Vagnoni.
Data redazione: 04.05.2023.
Data ultima revisione: 10.11.2023.