minister, -tri (s.m.)

1. servo (Castiglioni-Mariotti).
Mon. I xii 12 Hinc etiam patet quod, quamvis consul sive rex respectu vie sint domini aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt, et maxime Monarcha, qui minister omnium proculdubio habendus est.
2. sacerdote (Castiglioni-Mariotti).
Ep. VI 5 Vos autem divina iura et humana transgredientes, quos dira cupiditatis ingluvies paratos in omne nefas illexit, nonne terror secunde mortis exagitat, ex quo, primi et soli iugum libertatis horrentes, in romani Principis, mundi regis et Dei ministri, gloriam fremuistis, atque iure prescriptionis utentes, debite subiectionis officium denegando, in rebellionis vesaniam maluistis insurgere?
Ep. VII 8 Et quamvis longa sitis in dubium que sunt certa propter esse propinqua, ut adsolet, furibunda deflectat, nichilominus in te credimus et speramus, asseverantes te Dei ministrum et Ecclesie filium et Romane glorie promotorem.
Mon. I ii 3 Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessaria sit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediate vel ab aliquo, Dei ministro seu vicario.
Mon. III i 5 queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure Monarcha mundi est, (...) inmediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum.
Mon. III ix 16 Dicit [Iohannes] etiam ipsum gladio [Petrum] percussisse ministri servum: quod etiam conscribunt omnes quatuor.
3. subordinato, funzionario (Castiglioni-Mariotti).
Mon. I xvi 2 Vere tempus et temporalia queque plena fuerunt, quia nullum nostre felicitatis ministerium ministro vacavit.
Mon. II iii 9 Audiendus est idem in sexto, qui, cum de Miseno mortuo loqueretur qui fuerat Hectoris minister in bello et post mortem Hectoris Enee ministrum se dederat, dicit ipsum Misenum «non inferiora secutum», comparationem faciens de Enea ad Hectorem (...).
Mon. III vi 4 Unde sciendum quod aliud est esse vicarium, aliud est esse nuntium sive ministrum: sicut aliud est esse doctorem, aliud est esse interpretem.

Ep. 2
Mon. 9

minister, Mon. I xii 12; II iii 9
ministri, Ep. VI 5; Mon. I xii 12; III ix 16
ministro, Mon. I ii 3; I xvi 2; III i 5
ministrum, Ep. VII 8; Mon. II iii 9; III vi 4

-
Il sost., derivato da minus, equivale a 'servo' sia usu sollemni, indicando l'appartenente agli ordini sacerdotali pagani, ma anche ebrei e cristiani (vd. ThLL s.v. minister I A 1), sia in senso proprio ('servo di casa', 'chi presta servizio al di sotto di un superiore' in ambito pubblico, politico e militare, vd. ThLL s.v. minister I A 2; att. anche come sinon. di adiutor effector, vd. ThLL s.v. minister I B). Minister indica, inoltre, l'amministratore (vd. ThLL s.v. minister II).

In seno al signif. sacerdotale individuato in età patristica minister sviluppa il signif. proprio di «serviteur de Dieu, du Christ, de la religion chrétienne» (vd. Blaise Patr. s.v. minister 3). I signif. class. e tardoant. individuati ricorrono senza variazioni nel lat. mediev. (vd. es. DMLBS s.v. minister).

Il vocabolo compare nella produzione lat. dantesca anche in Mon. III xv 5, all'interno della cit. di Gv 18, 36: «Sed Cristus huius mundi regnum coram Pilato abnegavit: "Regnum" inquit "meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis; nunc autem regnum meum non est hinc"».

Oltre a minister, D. impiega anche i termini collegati ministeriumministra ministro.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
ministro, vd. ED (A. Lanci).
Latino classico e tardoantico:
il sost. è ampiamente att. lungo tutto l'arco della latinità class. e tardoant. (vd. Nota). Tra gli altri signif. che possiede, ricordiamo (in quanto ricorrenti in D.), l'uso di minister a indicare il famulus inteso come sacerdote (nel caso specifico, cristiano; vd. ThLL s.v. minister I A 1 β i c): es. TertCastit. 10 Si spiritus reus apud se sit conscientiae erubescentis, quomodo audebit orationem ducere ab illa, de qua erubescente et ipse suffunditur sanctus minister? (CC).
Indica, però, anche il famulus inteso come 'sottoposto' (vd. ThLL s.v. minister I A 2 a γ-δ ): es. Tac. Agr. 8 nec Agricola umquam in suam famam gestis exultavit; ad auctorem ac ducem ut minister fortunam referebat (CC).
Da ultimo, equivale ad adiutor (vd. ThLL s.v. minister I B 1 a): es. Ov. Fast. II 5 pse ego vos habui faciles in amore ministros, / cum lusit numeris prima iuventa suis (CC).
Latino medievale:
il sost. è ampiamente att. anche nel lat. mediev.; si riportano alcune occorrenze ritenute significative: Alessandro di Hales, Quaest. disp., q. 52, d. 3, m. 1, p. 51 Si ergo deletio culpae non est a ministris Ecclesiae, quia minister non habet posse in dimissionem culpae, licet aliquo modo habeat posse in dimissionem poenae; sed illud dicitur res sacramenti, quod virtute sacramenti per ministros habetur (LLT); Gregorio IX Papa, Epist., 375 Satis domino tuo sufficere poterat, quod Deo et hominibus gratis ingratus, Romanam ecclesiam matrem suam hactenus acerbis amaricavit doloribus, atrocibus lacescivit iniuriis et variis molestiis perturbavit, si non et tu, eius vicarius et minister, patientie nostre abusor improvidus, nos cumulatis exacerbares offensis, ita provocans nos audacter, quasi non sit auxilium, quo tua possit audacia cohiberi (MGH); Tommaso d’Aquino, Reg. Princ., I ix 780 Minister enim pro suo ministerio praemium expectat a Domino; rex autem, populum gubernando, minister Dei est (LLT); Tolomeo da Lucca (Bartolomeo Fiadoni), Det. comp., 16 Non tamen excluditur, quin iurisdictio cesaris ex iurisdictione pape dependeat, qui immediate ipsam habet a Christo, ex quo imperator minister Dei vocatur (MGH).
Lessicografi medievali:

Isid. Orig. X 170: Minister, minor in statione, sive quia officium debitum manibus exequitur (Mirabile).
Uguccione, M 106, 10 (s.v. minuo): (…) minister, quasi minor in statione; vel minister dicitur quia officium debitum manibus exequatur (DaMA).
Balbi (s.v. minister) = Uguccione (Mirabile).

 

Commentatori danteschi:
-
Autore: Federica Favero.
Data redazione: 26.05.2020.