assumo, -sumpsi, -sumptum, -ere (v.)

1. prendere con , prendersi, assumere, acquisire (Conte)
De vulg. II iv 1 Quando quidem aporiavimus extricantes qui sint aulico digni vulgari et que, nec non modum quem tanto dignamur honore ut solus altissimo vulgari conveniat, antequam migremus ad alia modum cantionum, quem casu magis quam arte multi usurpare videntur, enucleemus; et qui hucusque casualiter est assumptus, illius artis ergasterium reseremus, modum ballatarum et sonituum ommictentes, quia illum elucidare intendimus in quarto huius operis, cum de mediocri vulgari tractabimus.
De vulg. II iv 6 Si tragice canenda videntur, tunc assumendum est vulgare illustre, et per consequens cantionem ligare. Si vero comice, tunc quandoque mediocre quandoque humile vulgare sumatur: et huius discretionem in quarto huius reservamus ostendere. Si autem elegiace, solum humile oportet nos sumere.
De vulg. II v 5 Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est, videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat, dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire videtur. Sed hoc ulterius elucidandum remaneat.
De vulg. II xii 8 Minime autem trisillabum in tragico videtur esse sumendum per se subsistens: et dico “per se subsistens” quia per quandam rithimorum repercussionem frequenter videtur assumptum, sicut inveniri potest in illa Guidonis Florentini Donna me prega, et in illa quam diximus Poscia ch'Amor del tutto m'ha lasciato. Nec per se ibi carmen est omnino, sed pars endecasillabi tantum ad rithimum precedentis carminis velut econ respondens.
De vulg. II xiii 4 Et primo sciendum est quod in hoc amplissimam sibi licentiam fere omnes assumunt, et ex hoc maxime totius armonie dulcedo intenditur.
Ep. V 15 Vos autem qui lugetis oppressi «animum sublevate, quoniam prope est vestra salus». Assumite rastrum bone humilitatis, atque glebis exuste animositatis occatis, agellum sternite mentis vestre, ne forte celestis imber, sementem vestram ante iactum preveniens, in vacuum de altissimo cadat,
Ep. VII 14 Et cum universaliter orbem describi edixisset Augustus, ut bos noster evangelizans accensus Ignis eterni flamma remugit, si non de iustissimi principatus aula prodiisset edictum, unigenitus Dei Filius homo factus ad profitendum secundum naturam assumptam edicto se subditum, nequaquam tunc nasci de Virgine voluisset; non enim suasisset iniustum, quem «omnem iustitiam implere» decebat.
Ep. VIII 2 Gratissima regie Benignitatis epistola et meis oculis visa letanter et manibus fuit assumpta reverenter, ut decuit. Cumque significata per illam mentis aciem penetrando dulcescerent, adeo spiritus lectitantis fervore devotionis incaluit, ut nunquam possint superare oblivia nec memoria sine gaudio memorare.
Ep. XIII 4 Nec reor amici nomen assumens, ut nonnulli forsitan obiectarent, reatum presumptionis incurrere, cum non minus dispares connectantur quam pares amicitie sacramento. Nam si delectabiles et utiles amicitias inspicere libeat, illis persepius inspicienti patebit preheminentes inferioribus coniugari personas.
Mon. I ii 4 Verum, quia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuius principii fit manifesta, necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de principio, in quod analetice recurratur pro certitudine omnium propositionum que inferius assummuntur. Et quia presens tractatus est inquisitio quedam, ante omnia de principio scruptandum esse videtur in cuius virtute inferiora consistant.
Mon. I ii 5 Est ergo sciendum quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia, speculari tantummodo possumus, operari autem non: velut mathematica, physica et divina; quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum speculari sed etiam operari possumus: et in hiis non operatio propter speculationem, sed hec propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio est finis.
Mon. I v 2 Itaque prima questio sit: utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit. Hoc equidem, nulla vi rationis vel auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis ostendi potest, quorum primum ab autoritate Phylosophi assummatur de suis Politicis.
Mon. I v 9 Si ergo sic se habet in hiis et in singulis que ad unum aliquod ordinantur, verum est quod assummitur supra; nunc constat quod totum humanum genus ordinatur ad unum, ut iam preostensum fuit: ergo unum oportet esse regulans sive regens, et hoc “Monarcha” sive “Imperator” dici debet.
Mon. I xiv 1 Et quod potest fieri per unum, melius est per unum fieri quam per plura. Quod sic declaratur: sit unum, per quod aliquid fieri potest, A, et sint plura, per que similiter illud fieri potest, A et B; si ergo illud idem quod fit per A et B potest fieri per A tantum, frustra ibi assummitur B, quia ex ipsius assumptione nichil sequitur, cum prius illud idem fiebat per A solum.
Mon. I xiv 7 Sed sic intelligendum est: ut humanum genus secundum sua comunia, que omnibus competunt, ab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem. Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit.
Mon. I xv 8 Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis ad propositum, sic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate que est in voluntatibus; genus humanum optime se habens est quedam concordia; nam, sicut unus homo optime se habens et quantum ad animam et quantum ad corpus est concordia quedam, et similiter domus, civitas et regnum, sic totum genus humanum; ergo genus humanum optime se habens ab unitate que est in voluntatibus dependet.
Mon. I xvi 1 Rationibus omnibus supra positis experientia memorabilis attestatur: status videlicet illius mortalium quem Dei Filius, in salutem hominis hominem assumpturus, vel expectavit vel cum voluit ipse disposuit. Nam si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius nostre deviationis, dispositiones hominum et tempora recolamus, non inveniemus nisi sub divo Augusto monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum.
Mon. II iii 3 Assumpta ratione probatur: nam, cum honor sit premium virtutis et omnis prelatio sit honor, omnis prelatio virtutis est premium. Sed constat quod merito virtutis nobilitantur homines, virtutis videlicet proprie vel maiorum.
Mon. II v 9 Nonne Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendi dignitatem in termino cum, assumptus ab aratro, dictator factus est, ut Livius refert, et post victoriam, post triumphum, sceptro imperatorio restituto consulibus, sudaturus post boves ad stivam libere reversus est?
Mon. III i 3 Sed quia de trono inmutabili suo Veritas deprecatur, Salomon etiam silvam Proverbiorum ingrediens meditandam veritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac preceptor morum Phylosophus familiaria destruenda pro veritate suadet; assumpta fiducia de verbis Danielis premissis, in quibus divina potentia clipeus defensorum veritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens, in calore carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti et tetigit labia Ysaie, gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos de potestate tenebrarum liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de palestra, spectante mundo, eiciam.
Mon. III ii 1 Ad presentem questionem discutiendam, sicut in superioribus est peractum, aliquod principium est assummendum in virtute cuius aperiende veritatis argumenta formentur; nam sine prefixo principio etiam vera dicendo laborare quid prodest, cum principium solum assummendorum mediorum sit radix?
Mon. III iv 4 Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio. Et quia error potest esse in materia et in forma argumenti, dupliciter peccare contingit: aut scilicet assummendo falsum, aut non sillogizando; que duo Phylosophus obiciebat contra Parmenidem et Melissum dicens: «Quia falsa recipiunt et non sillogizantes sunt». Et accipio hic largo modo “falsum” etiam pro “inoppinabili”, quod in materia probabili habet naturam falsi.
Mon. III iv 5 Si vero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam sillogisticam non esse servatam. Si vero peccatum sit in materia, aut est quia “simpliciter” falsum assumptum est, aut quia falsum “secundum quid”. Si “simpliciter”, per interemptionem assumpti solvendum est; si “secundum quid”, per distinctionem.
Mon. III v 1 Assummunt etiam argumentum de lictera Moysi, dicentes quod de femore Iacob fluxit figura horum duorum regiminum, quia Levi et Iudas: quorum alter fuit pater sacerdotii, alter vero regiminis temporalis. Deinde sic arguunt ex hiis: sicut se habuit Levi ad Iudam, sic se habet Ecclesia ad Imperium; Levi precessit Iudam in nativitate, ut patet in Lictera: ergo Ecclesia precedit Imperium in auctoritate.
Mon. III vi 1 De lictera vero primi libri Regum assummunt etiam creationem et depositionem Saulis, et dicunt quod Saul rex intronizatus fuit et de trono depositus per Samuelem, qui vice Dei de precepto fungebatur, ut in Lictera patet.
Mon. III vii 1 Assummunt etiam de lictera Mathei Magorum oblationem, dicentes Cristum recepisse simul thus et aurum ad significandum se ipsum dominum et gubernatorem spiritualium et temporalium; ex quo inferunt Cristi vicarium dominum et gubernatorem eorundem, et per consequens habere utrorunque auctoritatem.
Mon. III viii 1 Item assummunt de lictera eiusdem illud Cristi ad Petrum: «Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in celis»; (quod etiam omnibus apostolis esse dictum similiter accipiunt de lictera Mathei et Iohannis).
Mon. III viii 10 Et sic signum universale quod includitur in “quodcunque” contrahitur in sua distributione ab offitio clavium regni celorum: et sic assummendo, vera est illa propositio; absolute vero non, ut patet.
Mon. III x 2 Ex quo arguunt dignitates illas deinde neminem assummere posse nisi ab Ecclesia recipiat, cuius eas esse dicunt; et ex hoc bene sequeretur auctoritatem unam ab alia dependere, ut ipsi volunt.
2. prendere da parte (Chiesa-Tabarroni Mon.).
Mon. I xiv 9 Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis primatibus de tribubus filiorum Israel, eis inferiora iudicia relinquebat, superiora et comuniora sibi soli reservans, quibus comunioribus utebantur primates per tribus, secundum quod unicuique tribui competebat.
Mon. III ix 10 Hanc suam presumptionem scribe Cristi testantur omnes. Scribit autem Matheus, cum Iesus interrogasset discipulos «Quem me esse dicitis?», Petrum ante omnes respondisse: «Tu es Cristus, filius Dei vivi». Scribit etiam quod, cum Cristus diceret discipulis quia oportebat eum ire in Ierusalem et multa pati, Petrus assumpsit eum et cepit increpare illum dicens: «Absit a te, Domine; non erit tibi hoc»; ad quem Cristus, redarguens, conversus dixit: «Vade post me, Sathana».

De vulg. 5
Ep. 4 
Mon. 23

assumat, De vulg. II v
assumendum, De vulg. II iv 6
assumens, Ep. XIII 4
assumite, Ep. V 15
assummatur, Mon. I v 2; III x 12
assummende, Mon. I xv 8
assummendo, Mon. III iv 4; III viii 10
assummendorum, Mon. III ii 1
assummendum, Mon. III ii 1
assummere, Mon. III x 2
assummit, Mon. I xiv 7
assummitur, Mon. I ii 5; I v 9; I xiv 1
assummunt, Mon. III v 1; III vi 1; III vii 1; III viii 1
assummuntur, Mon. I ii 4
assumpsit, Mon. III ix 10
assumpta, Ep. VIII 2; Mon. II iii 3; III i 3
assumptam, Ep. VII 14
assumpti, Mon. III iv 5
assumptis, Mon. I xiv 9
assumptum, De vulg. II xii 8; Mon. III iv 5
assumpturus, Mon. I xvi 1
assumptus, De vulg. II iv 1; Mon. II v 9
assumunt, De vulg. II xiii 4

-

Il v. è impiegato da D. in una varietà di accezioni, che vanno da quella più comune di 'prendere', 'acquistare', a quella più specialistica di 'assumere' una proposizione o un argomento di carattere logico.

Di particolare rilievo, da questo punto di vista, è l’uso sostantivato del participio assumpta per indicare tecnicamente la premessa maggiore di un sillogismo.

A questo proposito, va ricordato che tutta una lunga tradizione risalente a Cicerone – e giunta al Medioevo Latino per il tramite di Boezio – usava designare la premessa minore di un sillogismo con il termine tecnico assumptio. In particolare, in Inv. I 37, Cicerone aveva descritto la struttura della ratiocinatio deduttiva, le cui parti fondamentali erano state indicate come propositio (premessa maggiore), assumptio (premessa minore) e complexio (conclusione); Boezio, commentando questo luogo, si era soffermato sulla necessità di fondare a loro volta le premesse su delle solide dimostrazioni, dando origine alla cosiddetta teoria delle cinque parti del sillogismo («quinquepartitus [...] syllogismus»); Marziano Capella, a sua volta, aveva riservato l’uso di propositio e assumptio alle due proposizioni che precedevano la conclusio (o illatio) di un sillogismo ipotetico (condicionalis syllogismus; vd. De nupt. IV, 414 ss.); ed esempi affini non mancano nemmeno nella latinità italiana di inizio XIV secolo. Distaccandosi da questa tradizione, D. utilizzi assumpta per indicare la premessa maggiore (la ciceroniana “propositio”) e subassumpta per la premessa minore (la ciceroniana assumptio).

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:

nel lat. class. e tardoant. il v. è att. tanto nel signif. generale di 'prendere', 'fare proprio' (vd. Forcellini s.v. assumo I e II), quanto nel senso tecnico – frequente anche in D. – di 'assumere' una proposizione o un argomento e 'asserire' la verità di qualcosa (cfr. ThLL s.v. adsumo I): Cic. Inv. I 67 adsumptio, per quam id, quod ex propositione ad ostendendum pertinet, adsumitur; adsumptionis approbatio, per quam id, quod adsumptum est, rationibus firmatur (LLT); I 70 quattuor […] partibus constat argumentatio, cum aut proponimus aut adsumimus sine approbatione (LLT); I 89 assumunt: “ad illum autem hereditas veniebat”. Deinde infertur: “ille igitur occidit (LLT); Top. XIII 54 cum primum conclusionis membrum adsumpseris, consequitur id quod adnexum est (CC); Quint. Inst. II iv 31 locus […] adsumi [… parum apte solet (Bibliotheca Augustana); Ps. Apul. Herm. p. 270 Oud. propositio, si assumat […] negativam particulam (LLT).

Latino medievale:

nel lat. mediev. il v. è variamente att. in tutte le accezioni presenti anche nell'opera di D.: Aelredo di RievaulxAmicitia I 201 falso sibi praeclarum amicitiae nomen assumunt (CC); Alberto MagnoComm. in I Sent. dist. 14 A, art. 8 dicendum, quod in III Sententiarum agitur de his quae faciunt ad incarnationem secundum veritatem naturae assumptae et assumentis: et hoc non est de ratione missionis: quia missio potest esse in creatura non unita (LLT); Tolomeo da Lucca (Bartolomeo Fiadoni), Reg. Princ. IV 20  unde dat istud principium, ex quo argumentum assumitur, quod ab uno unum opus optime perficitur, cuius rei gratia duo ponit exempla (LLT); Tommaso d'AquinoSumma Gent. III c. 4., per. 9 quidam vero ad hoc argumentum assumunt ex naturalium corporum imbecillitate ad agendum (Bibliotheca Augustana).

Lessicografi medievali:

Uguccione, S 214, 4 (s.v. sumo): assumo -is, ad se vel ad aliquid sumere (DaMA).

Commentatori danteschi:

Guido da Pisa ad Inf. XIII 145 Quia Florentini claudicant in duas partes, secundum Elye sententiam, quia et beatum Iohannem in patronum assumunt et eum ut debent fideliter non honorant (DDP).
Benvenuto da Imola ad Par. XVI 31-39 quia dimittunt multa vocabula inepta, quae sunt Florentiae, et assumunt alia convenientiora (DDP).

Autore: Stefano Pelizzari.
Data redazione: 20.01.2022.
Data ultima revisione: 24.04.2023.