Ytalia, -e (s.f.)

1. Italia.
De vulg. I viii 6 Istorum vero proferentes oc meridionalis Europe tenent partem occidentalem, a Ianuensium finibus incipientes. Qui autem  dicunt a predictis finibus orientalem tenent, videlicet usque ad promuntorium illud Ytalie qua sinus Adriatici maris incipit, et Siciliam. Sed loquentes oïl quodam modo septentrionales sunt respectu istorum: nam ab oriente Alamannos habent et ab occidente et septentrione anglico mari vallati sunt et montibus Aragonie terminati; a meridie quoque Provincialibus et Apenini devexione clauduntur.
De vulg. I ix 4 Quare autem tripharie principalius variatum sit, investigemus; et quare quelibet istarum variationum in se ipsa variatur, puta dextre Ytalie locutio ab ea que est sinistre (nam aliter Paduani et aliter Pisani locuntur); et quare vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendo, ut Mediolanenses et Veronenses, Romani et Florentini, nec non convenientes in eodem genere gentis, ut Neapoletani et Caetani, Ravennates et Faventini, et, quod mirabilius est, sub eadem civilitate morantes, ut Bononienses Burgi Sancti Felicis et Bononienses Strate Maioris.
De vulg. I x 5 Et dextri regiones sunt Apulia, sed non tota, Roma, Ducatus, Tuscia et Ianuensis Marchia; sinistri autem pars Apulie, Marchia Anconitana, Romandiola, Lombardia, Marchia Trivisiana cum Venetiis. Forum Iulii vero et Ystria non nisi leve Ytalie esse possunt; nec insule Tyreni maris, videlicet Sicilia et Sardinia, non nisi dextre Ytalie sunt, vel ad dextram Ytaliam sociande.
De vulg. I x 5 Et dextri regiones sunt Apulia, sed non tota, Roma, Ducatus, Tuscia et Ianuensis Marchia; sinistri autem pars Apulie, Marchia Anconitana, Romandiola, Lombardia, Marchia Trivisiana cum Venetiis. Forum Iulii vero et Ystria non nisi leve Ytalie esse possunt; nec insule Tyreni maris, videlicet Sicilia et Sardinia, non nisi dextre Ytalie sunt, vel ad dextram Ytaliam sociande.
De vulg. I x 5 Et dextri regiones sunt Apulia, sed non tota, Roma, Ducatus, Tuscia et Ianuensis Marchia; sinistri autem pars Apulie, Marchia Anconitana, Romandiola, Lombardia, Marchia Trivisiana cum Venetiis. Forum Iulii vero et Ystria non nisi leve Ytalie esse possunt; nec insule Tyreni maris, videlicet Sicilia et Sardinia, non nisi dextre Ytalie sunt, vel ad dextram Ytaliam sociande.
De vulg. I x 7 Quare adminus xiiii vulgaribus sola videtur Ytalia variari. Que adhuc omnia vulgaria in sese variantur, ut puta in Tuscia Senenses et Aretini, in Lombardia Ferrarenses et Placentini; nec non in eadem civitate aliqualem variationem perpendimus, ut superius in capitulo inmediato posuimus. Quapropter, si primas et secundarias et subsecundarias vulgaris Ytalie variationes calculare velimus, et in hoc minimo mundi angulo non solum ad millenam loquele variationem venire contigerit, sed etiam ad magis ultra.
De vulg. I x 7 Quare adminus xiiii vulgaribus sola videtur Ytalia variari. Que adhuc omnia vulgaria in sese variantur, ut puta in Tuscia Senenses et Aretini, in Lombardia Ferrarenses et Placentini; nec non in eadem civitate aliqualem variationem perpendimus, ut superius in capitulo inmediato posuimus. Quapropter, si primas et secundarias et subsecundarias vulgaris Ytalie variationes calculare velimus, et in hoc minimo mundi angulo non solum ad millenam loquele variationem venire contigerit, sed etiam ad magis ultra.
De vulg. I xi 1 Quam multis varietatibus latio dissonante vulgari, decentiorem atque illustrem Ytalie venemur loquelam; et ut nostre venationi pervium callem habere possimus, perplexos frutices atque sentes prius eiciamus de silva.
De vulg. I xii 9 Quapropter superiora notantibus innotescere debet nec siculum nec apulum esse illud quod in Ytalia pulcerrimum est vulgare, cum eloquentes indigenas ostenderimus a proprio divertisse.
De vulg. I xiv 1 Transeuntes nunc humeros Apenini frondiferos levam Ytaliam contatim venemur ceu solemus, orientaliter ineuntes.
De vulg. I xv 7 Cumque de residuis in extremis Ytalie civitatibus neminem dubitare pendamus - et si quis dubitat, illum nulla nostra solutione dignamur -, parum restat in nostra discussione dicendum. Quare, cribellum cupientes deponere, ut residentiam cito visamus, dicimus Tridentum atque Taurinum nec non Alexandriam civitates metis Ytalie in tantum sedere propinquas quod puras nequeunt habere loquelas; ita quod si etiam quod turpissimum habent vulgare, haberent pulcerrimum, propter aliorum commixtionem esse vere latium negaremus. Quare, si latium illustre venamur, quod venamur in illis inveniri non potest.
De vulg. I xv 7 Cumque de residuis in extremis Ytalie civitatibus neminem dubitare pendamus - et si quis dubitat, illum nulla nostra solutione dignamur -, parum restat in nostra discussione dicendum. Quare, cribellum cupientes deponere, ut residentiam cito visamus, dicimus Tridentum atque Taurinum nec non Alexandriam civitates metis Ytalie in tantum sedere propinquas quod puras nequeunt habere loquelas; ita quod si etiam quod turpissimum habent vulgare, haberent pulcerrimum, propter aliorum commixtionem esse vere latium negaremus. Quare, si latium illustre venamur, quod venamur in illis inveniri non potest.
De vulg. I xvi 1 Postquam venati saltus et pascua sumus Ytalie, nec pantheram quam sequimur adinvenimus, ut ipsam reperire possimus rationabilius investigemus de illa ut, solerti studio, redolentem ubique et necubi apparentem nostris penitus irretiamus tenticulis.
De vulg. I xvi 4 Hec nullius civitatis Ytalie propria sunt, et in omnibus comunia sunt: inter que nunc potest illud discerni vulgare quod superius venabamur, quod in qualibet redolet civitate nec cubat in ulla.
De vulg. I xviii 5 Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, videtur nugatio, cum curia careamus. Ad quod facile respondetur. Nam licet curia, secundum quod unita accipitur, ut curia regis Alamannie, in Ytalia non sit, membra tamen eius non desunt; et sicut membra illius uno Principe uniuntur, sic membra huius gratioso lumine rationis unita sunt. Quare falsum esset dicere curia carere Ytalos, quanquam Principe careamus, quoniam curiam habemus, licet corporaliter sit dispersa.
De vulg. I xix 1 Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum et curiale ostensum est, dicimus esse illud quod vulgare latium appellatur. Nam sicut quoddam vulgare est invenire quod proprium est Cremone, sic quoddam est invenire quod proprium est Lombardie; et sicut est invenire aliquod quod sit proprium Lombardie,<sic> est invenire aliquod quod sit totius sinistre Ytalie proprium; et sicut omnia hec est invenire, sic et illud quod totius Ytalie est. Et sicut illud cremonense ac illud lombardum et tertium semilatium dicitur, sic istud, quod totius Ytalie est, latium vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt doctores illustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytalia, ut Siculi, Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchie viri.
De vulg. I xix 1 Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum et curiale ostensum est, dicimus esse illud quod vulgare latium appellatur. Nam sicut quoddam vulgare est invenire quod proprium est Cremone, sic quoddam est invenire quod proprium est Lombardie; et sicut est invenire aliquod quod sit proprium Lombardie, <sic> est invenire aliquod quod sit totius sinistre Ytalie proprium; et sicut omnia hec est invenire, sic et illud quod totius Ytalie est. Et sicut illud cremonense ac illud lombardum et tertium semilatium dicitur, sic istud, quod totius Ytalie est, latium vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt doctores illustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytalia, ut Siculi, Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchie viri.
De vulg. I xix 1 Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum et curiale ostensum est, dicimus esse illud quod vulgare latium appellatur. Nam sicut quoddam vulgare est invenire quod proprium est Cremone, sic quoddam est invenire quod proprium est Lombardie; et sicut est invenire aliquod quod sit proprium Lombardie, <sic> est invenire aliquod quod sit totius sinistre Ytalie proprium; et sicut omnia hec est invenire, sic et illud quod totius Ytalie est. Et sicut illud cremonense ac illud lombardum et tertium semilatium dicitur, sic istud, quod totius Ytalie est, latium vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt doctores illustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytalia, ut Siculi, Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchie viri.
De vulg. I xix 1 Hoc autem vulgare quod illustre, cardinale, aulicum et curiale ostensum est, dicimus esse illud quod vulgare latium appellatur. Nam sicut quoddam vulgare est invenire quod proprium est Cremone, sic quoddam est invenire quod proprium est Lombardie; et sicut est invenire aliquod quod sit proprium Lombardie, <sic> est invenire aliquod quod sit totius sinistre Ytalie proprium; et sicut omnia hec est invenire, sic et illud quod totius Ytalie est. Et sicut illud cremonense ac illud lombardum et tertium semilatium dicitur, sic istud, quod totius Ytalie est, latium vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt doctores illustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytalia, ut Siculi, Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchie viri.
Ep. V 1 Universis et singulis Ytalie Regibus et Senatoribus alme Urbis nec non Ducibus Marchionibus Comitibus atque Populis, humilis ytalus Dantes Alagherii florentinus et exul inmeritus orat pacem.
Ep. V 5 Letare iam nunc miseranda Ytalia etiam Saracenis, que statim invidiosa per orbem videberis, quia sponsus tuus, mundi solatium et gloria plebis tue, clementissimus Henricus, divus et Augustus et Cesar, ad nuptias properat.
Ep. VI 3 Hoc etsi divinis comprobatur eloquiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur.
Ep. VI 27 Scriptum pridie Kalendas Apriles in finibus Tuscie sub fontem Sarni, faustissimi cursus Henrici Cesaris ad Ytaliam anno primo.
Ep. VII 11 Sed quid tam sera moretur segnities admiramur, quando iamdudum in valle victor Eridani non secus Tusciam derelinquis, pretermittis et negligis, quam si iura tutanda Imperii circumscribi Ligurum finibus arbitreris; non prorsus, ut suspicamur, advertens, quoniam Romanorum gloriosa potestas nec metis Ytalie nec tricornis Europe margine coarctatur.
Ep. VII 31 Scriptum in Tuscia sub fonte Sarni xv Kalendas Maias, divi Henrici faustissimi cursus ad Ytaliam anno primo.
Ep. X 6 Missum de Castro Poppii xv Kalendas Iunias, faustissimi cursus Henrici Cesaris ad Ytaliam anno primo.
Ep. XI 27 Emendabitur quidem - quanquam non sit quin nota infamis Apostolicam Sedem usque ad ignem, cui celi qui nunc sunt et terra sunt reservati, deturpet -, si unanimes omnes qui huiusmodi exorbitationis fuistis auctores, pro Sponsa Christi, pro sede Sponse que Roma est, pro Ytalia nostra, et ut plenius dicam, pro tota civitate peregrinante in terris, viriliter propugnetis, ut de palestra iam cepti certaminis undique ab Occeani margine circumspecta, vosmetipsos cum gloria offerentes, audire possitis: «Gloria in excelsis»; et ut Vasconum obprobrium qui tam dira cupidine conflagrantes Latinorum gloriam sibi usurpare contendunt, per secula cuncta futura sit posteris in exemplum.
Mon. II iii 16 Tertia Lavinia fuit, Albanorum Romanorumque mater, regis Latini filia pariter et heres, si verum est testimonium nostri Poete in ultimo, ubi Turnum victum introducit orantem suppliciter ad Eneam sic: «Vicisti, et victum tendere palmas / Ausonii videre: tua est Lavinia coniunx». Que ultima uxor de Ytalia fuit, Europe regione nobilissima.
Mon. II ix 15 Cumque duo populi ex ipsa troyana radice in Ytalia germinassent, romanus videlicet et albanus, atque de signo aquile deque penatibus aliis Troyanorum atque dignitate principandi longo tempore inter se disceptatum esset, ad ultimum de comuni assensu partium, propter iustitiam cognoscendam, per tres Oratios fratres hinc et per totidem Curiatios fratres inde in cospectu regum et populorum altrinsecus expectantium decertatum est: ubi tribus pugilibus Albanorum peremptis, Romanorum duobus, palma victorie sub Hostilio rege cessit Romanis. Et hoc diligenter Livius in prima parte contexit, quod Orosius etiam contestatur.
Mon. III xiii 5 Maior propositio huius demonstrationis declarata est in terminis; minorem Cristus et Ecclesia confirmat. Cristus nascendo et moriendo, ut superius dictum est; Ecclesia, cum Paulus in Actibus Apostolorum dicat ad Festum: «Ad tribunal Cesaris sto, ubi me oportet iudicari»; cum etiam angelus Dei Paulo dixerit parum post: «Ne timeas, Paule, Cesari te oportet assistere»; et infra iterum Paulus ad Iudeos existentes in Ytalia: «Contradicentibus autem Iudeis, coactus sum appellare Cesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare, sed ut eruerem animam meam de morte».
De vulg. 19
Ep. 8
Mon. 3
Ytalia, De vulg. I x 7; I xii 9; I xviii 5; I xix 1; Ep. V 5; VI 3; XI 27; Mon. II iii 16; II xi 15; III xiii 5
Ytalie, De vulg. I viii 6; I ix 4; I x 5, due volte; I x 7; I xi 1; I xv 7, due volte; I xvi 1, 4; I xix 1, tre volte; Ep. V 1; VII 11
Ytaliam, De vulg. I x 5; I xiv 1; Ep. VI 27; VII 31; X 6
-
Per D. l’Italia è un’entità con confini linguistici (De vulg. I viii 6; Inf. XXXIII 80: «bel paese là dove 'l sì suona») e geografici ben precisi (De vulg. I x 4-5, luogo in cui sono elencati i nomi di tutte le regiones nelle quali a destra e a sinistra dello iugum appenninico risulta bipartito il Latium, ossia il territorio italiano della penisola e delle due isole maggiori, su cui vd. Pontari, L'Onomasticon del Vocabolario Dantesco Latino). Sebbene l’Italia non costituisca nell’ideologia dantesca un’entità politica autonoma a sé stante, ma una regione dell’Impero, «’l giardin de lo ’mperio», ossia la provincia più nobile e più bella, essa è un’entità sociale e culturale autonoma, con usi e costumi propri e distintivi (DVE I xvi 3-4). 

Per riferirsi all’Italia, D. utilizza quattro coronimi diversi tra lat. e volg.: Italia, Hesperia, Latium, Ausonia. Il coronimo che registra più occorrenze è Italia, quasi equamente distribuito tra le opere lat. e volg. (33 occorrenze nelle opere latine e 21 occorrenze nelle opere volgari), a cui D. ricorre per lo più in contesti che fanno riferimento all’Italia ‘fisica’ e ‘politica’ della sua epoca (ricorre infatti in tutte le datazioni topiche conservatesi delle Epistole e anche nella salutatio di Ep. V). Le occorrenze si concentrano in lat. nel De vulgari eloquentia (19 att.) e nelle Epistole (9 att., di cui quella di Ep. VII 17 in una cit. esplicita di Aen. IV 272-276; nella Monarchia si registrano 5 occorrenze di Italia, di cui in II iii 12 in una cit. esplicita di Aen. III 163-167 e in vi 10 in una cit. esplicita da Aen. IV 227-230) e in volg. nella Commedia (Inf. 3; Purg. 6; Par. 2) e nel Convivio (10 occorrenze). 

Per quanto riguarda la grafia, il coronimo e i suoi derivati (Ytalia, Ytali, ytalus) erano ampiamente att. in epoca mediev. con la y iniziale in luogo di i, per via del diffusissimo scambio i / y. La grafia con y iniziale per Italia e derivati, accolta a testo da tutti i moderni editori delle opere latine di D., è congenita alla scripta mediolatina ed è la variante maggioritaria nei codici delle opere latine (Boccaccio ad esempio trascrive compattamente le forme ytalicis, ytalis, ytalos, Ytalia nell’epistola ai cardinali in L). Rajna De vulg., p. CLXXI precisava inoltre che «La grafia [scil. Ytalia] passò nel volgare, ed è comunissima anche nei codici toscani della Divina Commedia». 

Nel lat. dantesco ricorrono anche i derivati Ytali, ytalius, ytalus, su cui si vedano le relative voci in VDL. Sul coronimo Ytalia e derivati, vd. in ultimo VagnoniSpigolature, pp. 251-253.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
Italia, vd. ED (A. Cecilia, F. Brancucci).
Latino classico e tardoantico:
ampiamente att. (cfr. OLD s.v. Italia): vd. ad es. Varro Rust. II 5, 3 Nam bos in pecuaria maxima debet esse auctoritate, praesertim in Italia, quae a bubus nomen habere sit existimata. Graecia enim antiqua, ut scribit Timaeus, tauros vocabat italos, a quorum multitudine et pulchritudine et fetu vitulorum Italiam dixerunt. Alii scripserunt, quod ex Sicilia Hercules persecutus sit eo nobilem taurum, qui diceretur italus (LLT); VergGeorg. II 138 Sed neque Medorum silvae, ditissima terra, / nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus / laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi / totaque turiferis Panchaia pinguis harenis (MqDq); Verg. Aen. I 530-533 e III 163-166 Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt, / terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae; / Oenotri coluere viri; nunc fama minores / Italiam dixisse ducis de nomine gentem (MqDq); VergAen. IV 227-230 Non illum nobis genetrix pulcherrima talem / promisit Graiumque ideo bis vindicat armis; / sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem / Italiam regeret (MqDq); VergAen. IV 275 Si te nulla movet tantarum gloria rerum / nec super ipse tua moliris laude laborem, / Ascanium surgentem et spes heredis Iuli / respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus / debetur." (MqDq); Mela II 58 De Italia magis quia ordo exigit quam quia monstrari eget pauca dicentur: nota sunt omnia. Ab Alpibus incipit in altum excedere, atque ut procedit se media perpetuo iugo Appennini montis adtollens, inter Hadriaticum et Tuscum sive, ut aliter eadem adpellantur, inter Superum mare et Inferum excurrit diu solida. Verum ubi longe abit in duo cornua finditur, respicit que altero Siculum pelagus, altero Ionium: tota angusta et alicubi multo quam unde coepit angustior (CC); PlinNat. III 38 Italia dehinc primique eius Ligures, mox Etruria, Umbria, Latium, ibi Tiberina ostia et Roma, terrarum caput, XVI intervallo a mari. Volscorum postea litus et Campaniae, Picentinum inde ac Lucanum Bruttiumque, quo longissime in meridiem ab Alpium paene lunatis iugis in maria excurrit Italia. Ab eo Graeciae ora, mox Sallentini, Poeduculi, Apuli, Paeligni, Frentani, Marrucini, Vestini, Sabini, Picentes, Galli, Umbri, Tusci, Veneti, Carni, Iapudes, Histri, Liburni (CC); Servad Aen. I 533 Italiam. Italus rex Siciliae ad eam partem venit in qua regnavit Turnus, quam a suo nomine appellavit Italiam: unde est fines super usque Sicanos non usque ad Siciliam; nec enim poterat fieri; sed usque ad ea loca, quae tenuerunt Sicani, id est Siculi a Sicano, Itali fratre. Alii Italiam a bubus quibus est Italia fertilis, quia Graeci boves ἰταλοὺς, nos vitulos dicimus; alii a rege Ligurum Italo; alii ab advena Molossio; alii a Corcyreo; alii a Veneris filio, rege Lucanorum; alii a quodam augure, qui cum Siculis in haec loca venerit †quamque his regionem inauguraverit; plures†atare tenari nepote desatura Minois, regis Cretensium, filia Italiam dictam (LLT).
Latino medievale:
ampiamente att., vd. in particolare Paolo Diacono, Hist. Lang., II 24 Italia quoque, quae has provincias continet, ab Italo Siculorum duce, qui eam antiquitus invasit, nomen accepit. Sive ob hoc Italia dicitur, quia magni in ea boves, hoc est itali, habentur. Ab eo namque quod est italus per diminutionem, licet una littera addita altera immutata vitulus, appellatur. Italia etiam Ausonia dicitur ab Ausono, Ulixis filio. Primitus tamen Beneventana regio hoc nomine appellata est; postea vero tota sic coepit Italia vocitari. Dicitur quoque etiam Latium Italia, pro eo quod Saturnus Iovem, suum filium, fugiens, intra eam invenisset latebram. Igitur postquam de Italiae provinciis vel ipsius nomine, intra quam res gestas describimus, sufficienter est dictum, nunc ad historiae ordinem redeamus (MGH).
Lessicografi medievali:
Isid. Orig. XIV 4, 18: Italia olim a Graecis populis occupata Magna Graecia appellata est, deinde a regis nomine Saturnia; mox et Latium dicta eo quod idem Saturnus a Iove sedibus suis pulsus ibi latuerit; postremo ab Italo Siculorum rege ibi regnante Italia nuncupata est. Cuius situs longitudine amplius quam latitudine a Circio in Eurum extenditur, a meridie Tyrrheno mare, ab Aquilone Adriatico clauditur, ab occiduo Alpium iugis finitur, terra omnibus in rebus pulcherrima, soli fertilitate, pabuli ubertate gratissima. Habet lacus Benacum, Avernum atque Lucrinum; fluvios Eridanum et Tiberim; et tepentes fontibus Baias. Gignit gemmas syrtitem, lyncurium et corallium; boam quoque serpentem, lyncem feram et Diomedias aves. Italia autem et Hispania idcirco Hesperiae dictae quod Graeci Hespero stella navigent et in Italia et in Hispania. Quae hac ratione discernuntur; aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam, aut addis ultimam et significas Hispaniam, quia in occidentis est fine; XIV 5, 18: Sciendum sane quod quaedam provinciae primum de nomine auctoris appellatae sunt; postea a provincia gentis nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus ab Italia Italus, et sic utimur ipsa nomina gentis, quomodo fuit ipsud nomen auctoris, unde derivatum est nomen provinciae. Ex quo accidit ex uno nomine nominari et civitatem et regionem et gentem (Mirabile). 
Papias (s.v. Italia): Italia et Hispania idcirco Hesperiae dictae quod Graeci Hespero stella navigent et in Italia et Hispania. Si Hesperiam solam dicis, significas Italiam, si vero addis ultimam, significas Hispaniam, quia in occidentis fine est. Italia has provincias perhibetur [...] (Mirabile).
Uguccione, I 108 (s.v. ytalus): Ytalus et Sabinus et Sicanus fratres fuerunt, ex quibus nomina regionibus quas tenuerunt divisim imposita sunt. Nam ab Ytalo rege dicta est Ytalia, unde ytalicus, -a -um et ytalus -a -um, quod magis descendit ab Ytalo, et hinc ytalicus; et a Sabino Sabinia, unde sabinus-a -um; et a Sicano Sicania, idest Sicilia, unde sicanus -a -um. Et nota quod Ytalia olim a Grecis occupata Magna Grecia dicta est (DaMA). 
Balbi (s.v. Italia): Italia -e dicta est ab Italo rege. Et scias quod Italia olim a Grecis occupata Magna Grecia dicta est et unde italicus -ca -cum et ytalus -la -lum (Mirabile).
Commentatori danteschi:
ampiamente att.; vd. ad es. Benvenuto da Imola ad Purg. VI 103-105:  che 'l giardin dell'impero sia diserto, idest, Italia. Et hic nota bene, quod Italia est pulcrior domus mundi, cuius arx, sive caput est Roma, cuius gloriae totus orbis terrarum angustus fuit. Tuscia est eius camera, quia est pars ornatissima et ordinatissima huius domus, in qua morantur pulcrae puellae, sicut in camera; et ubi fiunt secreta consilia, sicut in camera. Lombardia est sala, quia ibi sunt magnae potentiae, ibi fiunt magnifica convivia; amplae enim sunt gulae lombardorum communiter. Romandiola est hortus romanus, tota virens, tota fertilis et amoena. Marchia anconitana est cellarium, quia ibi sunt vina suavissima omnium, olea, mella, ficus. Apulia est stabulum, quia ibi sunt nobilissimi equi; ibi paleae, foena, stramina, camporum planities; et ibi facta sunt magna bella campestria, ut autor jam dixit capitulo XXVIII inferni. Marchia tarvisina est viridarium huius nobilissimae domus, habens arbores altas, floridas, Venetias, Veronam et Paduam. Habet etiam ista domus multas alias pulcras et accommodas mansiones, de quibus esset longum prosequi; sed principaliora tetigi: sed haec Italia fuit semper magnis bellis sonans, unde, ut scribit Virgilius, Anchises pater Eneae, veniens in conspectum Italiae, viso equo a longe, clamavit: bellum terra hospita portas! (DDP); ad Par. VIII 61-63: E quel corno d'Ausonia, idest, illa pars Italiae. Ausonia enim fuit olim pars Latii, ubi fuit Roma et tot populi latini vicini, sicut patet per Livium et Plinium: sed Ausonia ponitur pro Italia, sicut et Latium saepe apud poetas (DDP). 
Autore: Elena Vagnoni.
Data redazione: 21.05.2023.
Data ultima revisione: 10.11.2023.