commaculo, -avi, -atum, -are (v.)

1. contaminare (Conte).
Ep. VII 24 Hec est vipera versa in viscera genitricis; hec est languida pecus gregem domini sui sua contagione commaculans; hec Myrrha scelestis et impia in Cinyre patris amplexus exestuans; hec Amata illa impatiens, que, repulso fatali connubio, quem fata negabant generum sibi adscire non timuit, sed in bella furialiter provocavit, et demum, male ausa luendo, laqueo se suspendit.
Ep. 1

commaculans, Ep. VII 24

-

Hapax nel lat. dantesco. Composto di maculo, att. con il signif. proprio di ‘macchiare’, ma anche con il valore specifico di 'contaminare, infettare', con cui D. lo usa. In unione con l’ablativo contagione il v. ricorre a partire già dal lat. tardo (vd. Corrispondenze). Nei due volgarizzamenti di Ep. VII commaculo è tradotto con ‘contaminare’. 

Il termine ricorre nell'invettiva contro Firenze e fa parte del lessico tecnico della medicina impiegato da D. per sviluppare l'immagine del contagio e della malattia di cui la città è responsabile, contribuendo al violento realismo che caratterizza il passo (cfr. i termini correlati contabesco, contagio, exhalo, fetor, infatuo, inficio, languidus, pernicies, sanies, scatescentia, vitio in VDL). La scelta di commaculo, semanticamente equivalente al v. base maculo di cui rappresenta l'unico composto (cfr. le att. nei lessicografi), è dettata probabilmente da esigenze stilistiche: «contagi¤îne commáculans» crea una clausola di tardus che D. non avrebbe ottenuto con il semplice maculans. Sul passo cfr. Vagnoni, Interazione. 

-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
-
Latino classico e tardoantico:
att. con il signif. di «maculis, vitiis afficere», ThLL s.v. commaculo; in rif. a una malattia e in unione con contagio vd. ad es. Ambr. Noe XII 40 stultus enim ut luna mutatur et versicolora umorum varietate deformis animam suam in leprosi corporis speciem turpi contagione commaculat salubres cogitationes noxiis saepe permiscens (CC); Rufin. Hist. II i 12  quod re vera mirari dignum est hodieque eodem ordine fieri ab his, qui velut hereditariam ab illo simulationem sectae impurissimae susceperunt quique auctoris sui artibus instituti ecclesiam fraude qualibet ingressi lavacrum furantur et sancta nostra velut alicuius morbi contagione commaculant (LLT).
Latino medievale:

att. con lo stesso signif. di «(vitiis) maculare, polluere, contaminare», MLW s.v. commaculo 1. In unione con contagio si veda ad es. Rodolfo, Const., const. 3, 203 Quoniam pestilentes heretice calliditatis argucias Deo abhominabiles et hominibus odiosas, que sua contagione commaculant oves gregis dominici, tamquam amaritudinis felle baiulas detestandas indesinenter prosequimur et propter hoc ad extirpacionem earum omnimodam libet extendere crediti nobis divinitus gladii potestatem, quedam capitula constitucionum per dominum Fridericum quondam Romanorum imperatorem predecessorem nostrum contra hereticos editarum, que integra, non cancellata, non abolita nec in aliqua sui parte viciata sigillo suo vidimus consignata, presentibus duximus annotanda, statuentes ea ab omnibus, qui christiana professione censentur, fideliter observari (MGH); Urbano IV, papa, Epist., 519 et nativitatis sue primordia non attendens, utpote quem labes adulterina, immo etiam incestuosa produxit, non erubuit, sed presumpsit in regalis dignitatis obprobrium et cunctorum fulgentium huiusmodi claritate, quam ipse sua contagione commaculat, regium in eo nomen assumere per se ipsum, tante proditionis notam in suum nepotem, cuius se tutorem asserebat et baiulum, non abhorrens nec ostentationem sue confusionis aspernans, cum dignitas indignis obveniens non dignos efficiat, sed prodat potius et ostentet indignos (MGH).

Lessicografi medievali:

Uguccione, M 4, 9 (s.v. macero): item a macies maculo -as, deturpare, inquinare, corrumpere, unde maculatus -a -um, et componitur immaculatus -a -um; et hec macula, nota, vitium, turpitudo; macula etiam dicitur squama lorice et fìlum retis; et a macula maculosus -a -um. Maculo componitur commaculo -as et est activum cum omnibus suis compositis (DaMA).
Balbi (s.v. maculo): Uguccione (Mirabile). 

Commentatori danteschi:
-
Autore: Elena Vagnoni.
Data redazione: 04.01.2022.