navicula, -e (s.f.)

1. navicella (Conte).
Ep. VI 3 Hoc etsi divinis comprobatur eloquiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta publico moderamine destituta, quanta ventorum concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur.
Ep. XI 13 Nec Oze presumptio quam obiectandam quis crederet, quasi temere prorumpentem me inficit sui tabe reatus; quia ille ad arcam, ego ad boves calcitrantes et per abvia distrahentes attendo. Ille ad arcam proficiat qui salutiferos oculos ad naviculam fluctuantem aperuit.
Mon. III ix 12 Item scribit quod, cum discipuli essent in navicula tempore noctis et Cristus ambularet super aquam, Petrus dixit: «Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas».

Ep. 2
Mon. 1

navicula, Ep. VI 3 Mon. III ix 12
naviculam, Ep. XI 13

-
Diminutivo di navis con l’aggiunta del suffisso femminile -cula (cfr. Stotz VI 92).

Il termine ricorre 3 volte nel lat. dantesco, sempre in contesti di impronta biblica. Nelle due occorrenze nelle Epistole il lemma fa riferimento all’episodio evangelico della nave in preda ai flutti e della tempesta sedata da Cristo (cfr. in Corrispondenze i passi di Mt. 8, 23-26 e Lc. 8, 22-24). Secondo una metafora tradizionalmente utilizzata nella letteratura cristiana e nella liturgia, il sintagma navicula Petri indica la Chiesa, con riferimento al mestiere di pescatore esercitato da Pietro (cfr. in Corrispondenze i passi di Bonaventura, Corrado di Megenberg e dei commentatori danteschi). La metafora della navicula Petri era ben presente nell’epistolografia politica dell’epoca e il sintagma «Petri navicula» molto comune nella prassi scrittoria duecentesca: ad es. Guido Faba suggeriva di inserire frasi come «feliciter Petri naviculam in maris fluctibus gubernare» nella salutatio al papa. Anche nelle epistole anticardinalizie di Pier della Vigna compare la raffigurazione metaforica della Chiesa come navicula Petri (cfr. Corrispondenze). Il lemma navicula ricorre anche in Mon. III ix 12, nella rievocazione dell’episodio di Mt. 14, 28, in cui i discepoli vedono Cristo camminare sull’acqua. 

In volg. D. utilizza il diminutivo navicella per designare la Chiesa in Purg. XXXII 129: «O navicella mia, com’ mal se’ carca!»; mentre in Par. XI 119-120 a navicella si sostituisce il sost. barca: «Pensa oramai qual fu colui che degno / collega fu a mantener la barca / di Pietro in alto mar per dritto segno / e questo fu il nostro patriarca», vd. nave in ED.

Per i diminutivi nelle Epistole cfr. anche agellus, corvulus, funiculus, parvulus, rivulus, scintillula, vulpecula in VDL.
-
Voce corrispondente nelle opere volgari di Dante:
navicella, vd. nave in ED (A. Bufano).
Latino classico e tardoantico:
numerose, vd. Forcellini e ThLL s.v. navicula. Per il passo dantesco vd. Mt. 8, 23-26 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. Et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse vero dormiebat. Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “Domine, salva nos, perimus!”. Et dicit eis: “Quid timidi estis, modicae fidei?”. Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna (CC); Lc. 8, 22-24 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in naviculam et discipuli eius, et ait ad illos: “transfretemus trans stagnum”. Et ascenderunt. Navigantibus autem illis, obdormiit. Et descendit procella venti in stagnum, et conplebantur et periclitabantur. Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “Praeceptor, perimus!”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessavit et facta est tranquillitas (CC).
Latino medievale:
ampiamente att., vd. Blaise Mediev. s.v. navicula, significativi le seguenti att.: Bonaventura, Comm. in Luc., XXII, 32, 43 Et haec Ecclesia, quae designatur per Petri naviculam, licet concutiatur, tamen non naufragatur (LLT); Corrado di Megenberg, Yconomica, III ii 1 Quandoque vero dicitur navicula Petri, quia primitus regimini piscatoris nostri Petri commendata est a domino (MGH). Il sintagma navicula Petri ricorre anche nell'epistolografia politica, per cui vd. ad es. Guido Faba, Ars dictaminis, XLIV, p. 138 De nominibus principum premittendis. Nota quod nomen pape semper premittitur, sive scribat aut scribatur ei; et nomen imperatoris eodem modo, nisi scribat domino pape. Hoc modo scribitur domino pape [...] «feliciter Petri naviculam in maris fluctibus gubernare» (ALIM); Pier della Vigna, Epist., 1.14, 3 Sane contra naturalis ordinis tramites mira res agitur, dum revolutas undique aquas abyssus denegat, quas virtutum ariditas ut credimus, iam siccavit, dum Petri navicula, quam cupiditatis flamma voravit in girum, nautarum in culpa presidentium procellis intumescentibus conquassatur, dum mater Ecclesia, quae in Petro, immo in petra, posuit fundamentum, sensu privata proprio, remansit ut indigena viduata; Pier della Vigna, Epist., 1.17, 4 et Petri navicula, quae per maris altitudinem ventorum flatibus rapitur, remis et remige destituta, non est aliquatenus vobis curae: quae quamvis in se submersionem non timeat, in suis tamen multa et varia patitur naufragia tempestatum.
Lessicografi medievali:

Papias (s.v. nauclerus): Navis inde navicula (Mirabile). 
Uguccione, N 54, 10-11 (s.v. no): Et hec navis; vel Greci dicunt nays et inde nos dicimus navis, interposita u consonante; vel navis dicitur quia gnavum, idest peritum, rectorem querat. Et hec navicula et hec navicella -e, ambo diminutiva (DaMA).
Balbi (s.v. navicula): navicula, -le dicitur parva navis (Mirabile).

Commentatori danteschi:
ampiamente att., vd. ad es.: Pietro Alighieri (3) ad Purg. XXXII 73-107: unde dicitur quod navicula Petri potest vexari, non periclitari, idest ipsa Ecclesia; ad Par. XI 118-139: Inde dicta umbra sancti Thome, commendato ita dicto beato Francischo, dicit quod correlative potest intelligi qualis fuit eius collega et sotius ad sustinendum naviculam Petri, idest Ecclesiam, scilicet beatus Dominicus (DDP).
Benvenuto da Imola ad Purg. XXXII 124-129: disse: o navicella mia, idest, ecclesia quae dicitur navicula Petri (DDP).
Giovanni di Serravalle ad Par. XXVII 61-63: Nota quod Ecclesia Dei non deficiet unquam usque ad finem seculi: bene fluctuat et fluctuabit navicula Petri, sed non debet submergi (DDP).
Autore: Elena Vagnoni.
Data redazione: 29.04.2022.
Data ultima revisione: 15.08.2022.